Creationismus est doctrina secundum quam homo, terra, et reliqua universarum
rerum creati sunt in principio a Deo, et non fortuito displosi sunt a nihilo in existentiam sine ratione.
Residemus in superficie parvi vehiculi spatialis, mirabiliter ficti et sua constitutione autonomi. Praeter certamen pro salute testes sumus pulchritudinis, odorum suavium, amoris, ac musicae. De his cogita, lector: credibilis est mathematicam, philosophiam, ver, pravitatem, agriculturam, ambitionem matrimonii, quasaria, et cuppedia bullosa - haec omnia ex nihilo exstitisse? Fortuito formata esse ...?
Ex omnibus generationibus hucusque terram inhabitantibus, nos minimam habemus excusationem non agnoscendi silentem Mathematici Scientifici praesentiam, qui omnium motum proprium circa nos initiavit. Ante talia mirabilia, nos decet non praesumptio nec dubitatio, sed reverentia.
Abhinc 3,000 circiter annis scripsit David rex Israel (Psalm 8:3-4) "quando video caelos tuos,
opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?”