|
Psalms 1 • 51 • 100 • 150 - in Latin |
Psalm 1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Psalm 51 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
Psalm 100 canticum in gratiarum actione iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius
Psalm 150 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus alleluia
|
|