|
The Christian Gospel Message · in Latin |
"sicut scriptum est quia non est iustus quisquam" Romans 3:10
"omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei" Romans 3:23
"stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro" Romans 6:23
"commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus" Romans 5:8
"sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam" John 3:16
"si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate" I John 1:9
"quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem" Romans 10:9-10
"quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius" John 1:12
"dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me" John 14:6
"sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat" John 5:21
"gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est non ex operibus ut ne quis glorietur" Ephesians 2:8-9
"notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas according to the scriptures: et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas" I Corinthians 15:1,3-4
"confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua" James 5:16
"carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est" I John 4:7-8
"vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen" II Peter 3:17-18
|
|